ANTARTA

ANTARTA
ANTARTA
Graece ἀντάρτης, rebellis et tyrannus vel apostata a verbo ἀντάιρεςθαι, quod est contra surgere, cui contrarium est σινάιρεςθαι. Glossae, Delliones, ἀντάρται, ἀκαθοσιωτοι, ρύραννοι καὶ τνραννίδες, qui locus in Glossis hodie corruptissimus circumfertur. Aliae Glossae, Ἀντάρτης, rebellio, perduellio . ἀνταρσία, rebellatio. Unde ἀνταρμὸς, bellum ab antarta excitatum. Optimae Glossae, Antarium ἀνταρμὸς. Pro Antarta, recentiores Intarta dixerunt, hôcque nomine appellâtunt Tyrannos, seu rebelles Duces, qui solâ eorum, quibus praeerant, auctoritate ac consensu Imperium sumebant: cuiusmodi inter alios fuêre Tyranni illi XXX. quorum res Trebellius Pollio succincte, exposuit. Vox frequens apud Anastasium Bibliothec. in Vitis Pontificum etc. Vide Salmas. Notis ad Trebellium in Gallienis c. 15. et XXX. Tyr. c. 1. item infra, in Indevoti.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”